6060. Postea agitur de scientificis quomodo redacta sunt in, ordinem a caelesti interno quod ‘Joseph’; nempe quod primum vera scientifica, dein vera boni et bona veri, tandem omne naturale quoad scientifica, sub commune suum.
Study this Passage
This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.
18
Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.