The Bible

 

Genesis 42:4

Study

       

4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5417

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5417. ‘Et Joseph is dominator super terram’: quod significet quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, regnaret in naturali ubi scientifica, constat a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332; caeleste spiritualis quod sit verum a Divino, videbitur infra; ex significatione ‘dominatoris’ quod sit qui regnaret; et ex significatione ‘terrae’, hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ita naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod caeleste 1 spiritualis 2 regnaret in naturali ubi scientifica, videatur 3 n. 4 5313; 5 quod ‘Aegyptus’ in sensu interno sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966. Quod caeleste spiritualis sit verum a Divino, est quia Internum Humanum Domini antequam plene glorificatum, quoniam fuit receptaculum Ipsius Divini, erat caeleste spiritualis, ita dicendum, quia aliis 6 vocibus seu cogitationis formis exprimi nequit; hoc receptaculum seu recipiens Divini, est idem cum vero ex Divino; quod ‘Josephus’ sit verum illud, videatur n. 4723, 4727.

Footnotes:

1. spirituale, in the First Latin Edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts caput praecedens.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. Aegyptus enim in sensu interno est

6. vocum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5249

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5249. ‘Et venit ad Pharaonem’: quod significet communicationem cum novo naturali, constat a significatione ‘venire’ 1 quod sit communicatio hic per influxum; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit novum naturale, de qua n. 5079, 5080, 5244. Quid 2 haec quae in hoc versu, involvunt, patet ab illis quae explicata sunt; agitur enim de Josepho quomodo is ex fovea 3 liberatus est et ad Pharaonem venit; per ‘Josephum’ in sensu interno repraesentatur Dominus 4 quoad caeleste spiritualis, et per ‘Pharaonem’ repraesentatur 5 naturalis seu externus homo; per ‘foveam in qua Josephus’, repraesentatur status tentationis Domini quoad caeleste spiritualis, et per ‘vocationem e fovea a Pharaone’ significatur status liberationis a tentationibus, et porro status influxus et communicationis dein cum novo naturali; ex his patet quod in sensu interno describatur hic quomodo Dominus Naturale Suum novum fecit, et tandem Divinum;

[2] haec sunt quae angeli caelestes cogitant cum historica haec leguntur ab homine; talia cogitare etiam illis jucundissimum est, nam sunt in sphaera Divina Domini, ita quasi in Domino, et tunc in perceptione intimi gaudii sunt cum in cogitatione de Domino et de salvatione generis humani, per quod Dominus Humanum in Se Divinum fecerit; utque angeli in caelestissimo illo gaudio detinerentur et simul in sapientia, ideo Divinus ille processus in sensu interno Verbi plene descriptus est; et simul in illo processus regenerationis hominis, regeneratio enim hominis est imago glorificationis Domini, n. 6 3138, 3212, 3296, 3490, 4402. Plures fortassis miraturi sunt quid inter se loquuntur angeli, consequenter quid inter se homines post mortem qui fiunt angeli; sed sciant quod talia sint quae in sensu interno Verbi continentur, nempe de glorificatione Domini, de regno Ipsius, de Ecclesia, de regeneratione hominis per bonum amoris et verum fidei, 7 sed de his per arcana quae quoad perplurimam partem ineffabilia sunt.

Footnotes:

1. ad aliquem quod sit influere, et per influxum communicare

2. The Manuscript inserts tunc.

3. emersit

4. The Manuscript inserts et quidem.

5. Naturale

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.