The Bible

 

Genesis 3:9

Study

       

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #210

Study this Passage

  
/ 10837  
  

210. Ut sciatur quid proprium: est proprium hominis omne malum et falsum, scaturiens ex amore sui et mundi; et quod non Domino aut Verbo sed sibimet credant; putentque quod non capiunt sensualiter et scientifice, hoc nihil esse: inde fiunt non nisi quam malum et falsum; et sic perverse spectant omnia; quae mala sunt, vident ut bona, quae bona ut mala; quae falsa ut vera, et quae vera ut falsa: quae sunt, putant esse nihil, et quae nihil sunt, putant esse omne: odium vocant amorem, caliginem lucem, mortem vitam, ac vicissim: in Verbo vocantur tales ‘claudi et caeci’. Hoc nunc est proprium hominis, quod in se est infernale et damnatum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.