Arcana Coelestia #4866
4866. ‘Quia obtexit facies suas’: quod significet interiora quod illis abscondita, constat ex repraesentatione ‘Tamaris’ quod sit Ecclesia repraesentativa, de qua n. 4829, 4831; ex significatione 'obtegere quod sit abscondi; et ex significatione ‘facierum’ quod sint interna, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4326,
4796-4799; inde patet quod per ‘obtexit facies suas’ significetur quod interiora Ecclesiae illis essent abscondita; de quibus videantur quae supra n. 4859, 4865.
Arcana Coelestia #4829
4829. ‘Accepit Jehudah mulierem’: quod significet Ecclesiam quae posteritati ejus, constat ex repraesentatione ‘Tamaris’ quae hic ‘mulier’, quod sit Ecclesia, de qua in sequentibus; quod posteritati Jehudae, significatur per quod acceperit illam Ero primogenito suo ut inde ei posteri 1 .
Footnotes:
1. posteri illi