The Bible

 

Genesis 35:24

Study

       

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4576

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4576. ‘Et terram quam dedi Abrahamo et Jishako, tibi dabo’: quod significet Divinum Bonum appropriatum, constat a significatione ‘terrae’, quod sit 1 bonum, terra enim Canaan, quae hic per ‘terram’ intelligitur, in sensu interno est regnum Domini, et inde Ecclesia quae est regnum Domini in terris, n. 1607, 3481, 3705, 4447, 4517, et quia illa, est bonum, nam hoc est ipsum essentiale regni Domini et Ecclesiae; in supremo autem sensu est ‘terra Canaan’ Divinum Bonum Domini, nam bonum quod est in regno Domini in caelis et in terris, est a Domino; ex repraesentatione ‘Abrahami et Jishaki’ quod sit Divinum Domini, ‘Abraham’ ipsum Divinum, et ‘Jishak’ Divinum Humanum, in specie Divinum Rationale Domini; de Abrahamo videatur n. 1989, 2011, 3245, 3251, 3439, 3703, 4206, 4207, de Jishako, n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 2774, 3012, 3194, 3210, 4180; et ex significatione ‘tibi dare eam’ seu terram, quod sit appropriare Naturali, per ‘Jacobum’ enim, qui hic est ‘tibi’, repraesentatur Divinum Naturale Domini, ut saepius ostensum: ex his patet quod per ‘terram quam dedi Abrahamo et Jishako, tibi dabo eam’ significetur Divinum Bonum appropriatum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts hic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.