The Bible

 

Genesis 33:2

Study

       

2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4372

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4372. ‘Et quia est mihi omne’: quod significet ejus divitias spirituales, constat ex significatione ‘omne quod ei’, quod hic 1 sint ejus divitiae spirituales; erant enim ‘greges et armenta’, per quae significantur bona et vera, ut prius ostensum, quae sunt quae dicuntur divitiae spirituales; divitiae spirituales praedicantur de vero, et 2 usus illarum de bono.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after omne.

2. at

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.