The Bible

 

Genesis 33

Study

   

1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :

2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.

3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.

7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.

8 Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.

9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,

12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.

13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.

14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.

15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

17 Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.

18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.

19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #940

Study this Passage

  
/ 962  
  

940. (Vers. 5.) "Et nox non erit ibi, et non opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus (Deus) illustrat illos," significat quod in Nova Hierosolyma non erit aliquod falsum fidei, et quod homines in cognitionibus de Deo ibi non erunt ex lumine naturali quod est ex propria intelligentia, et ex gloria oriunda ex fastu, sed erunt in luce spirituali ex Verbo a Solo Domino. - Per "nox non erit ibi" significatur simile quod supra, 21, ubi haec:

"Portae ejus non claudentur interdiu, non enim nox erit ibi," (vers. 25);

per quae significatur quod in Novam Hierosolymam jugiter recipiantur qui in veris ex bono amoris a Domino sunt, quia non ibi est falsum fidei (922); per "non opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos" simile significatur quod supra, 21, ubi haec:

"Urbs non opus habet sole et luna, ut luceant in ea, quia gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus," (vers. 23);

per quae significatur quod homines illius Ecclesiae non erunt in amore sui et in propria intelligentia, et inde in lumine solo naturali, sed ex Divino vero Verbi a solo Domino in luce spirituali (919); sed pro "luna" ibi, hic dicitur "lucerna;" et pro "sole" ibi, hic dicitur "lux solis:" ac per "lunam" sicut per "lucernam" significatur lumen naturale ex propria intelligentia, et per "lucem solis" significatur lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu. Sed paucis explicabitur quid lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu. Datur lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu, et quoque ex non fastu; lumen ex gloria oriunda ex fastu est illis qui in amore sui sunt, et inde in malis omnis generis; quae si non faciunt ex timore jacturae famae, et quoque si damnant quia contra moralitatem et contra bonum publicum, usque illa non reputant ut peccata; hi in lumine naturali sunt ex gloria oriunda ex fastu, nam amor sui in voluntate fit fastus in intellectu, et hic fastus ex illo amore elevare potest intellectum usque in lucem Caeli: hoc datum est homini, ut sit homo, ac ut possit reformari. Vidi et audivi plures summe diabolos, qui intellexerunt arcana sapientiae angelicae cum audiverunt et legerunt illa, sicut ipsi angeli; sed actutum cum redierunt ad amorem suum et inde fastum suum, non modo nihil de illis intellexerunt, sed etiam viderunt contraria ex luce confirmationis falsi apud se. At lumen naturale ex gloria a non fastu, est apud illos qui in jucundo usuum ex genuino amore erga proximum sunt: illorum lumen naturale est quoque lumen rationale in quo intus est lux spiritualis a Domino; gloria apud illos est ex splendore lucis influentis ex Caelo ubi omnia splendida et harmonica sunt, omnes enim usus in Caelo splendent; ex his amoenitas in cogitationum ideis apud illos percipitur ut gloria; intrat per voluntatem et ejus bona in intellectum et ejus vera, et in his sistitur.

  
/ 962  
  

The Bible

 

Malachias 1:9

Study

       

9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.