The Bible

 

Genesis 32:26

Study

       

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4297

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4297. ‘Et benedixit ei ibi’: quod significet conjunctionem cum Divino caelesti spirituali, constat ex significatione ‘benedicere’ quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3565, 3584; quod Divino caelesti spirituali, constat ab illis quae praecedunt de Jacobo quod nominatus sit Israel, per ‘Israelem’ enim repraesentatur Dominus quoad Divinum caeleste spirituale, n. 4286; quid caeleste spirituale, etiam ibi videatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.