The Bible

 

Genesis 32:19

Study

       

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4279

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4279. Haec quae hactenus explicata sunt, ita se habent in sensu supremo et in sensu interno, sed in sensu inferiore aliter; in hoc sensu agitur 1 de Jacobo qualis fuit et de ejus posteris quales erunt. Verbum 2 quia est ex Domino ac ab Ipso descendit per caelum ad hominem, ideo tale est ut quoad singula sit Divinum, et sicut descenderat a Domino, ita ascendat, hoc est, elevetur ad Ipsum et hoc per caelos; quod 3 tres caeli sint, notum est, et quod intimum caelum vocetur tertium caelum, et quod medium caelum appelletur secundum caelum, et quod infimum dicatur primum caelum, quare Verbum cum ascendit sicut descendit, in Domino est Divinum, in tertio caelo est caeleste, nam illud caelum est caeleste caelum, in secundo caelo est spirituale, nam illud caelum est spirituale caelum, in primo autem caelo est caeleste et spirituale naturale, ac idem caelum ita quoque nuncupatur; in Ecclesia autem apud hominem est Verbum quoad sensum litterae naturale, hoc est, mundanum et terrestre;

[2] inde patet quale Verbum est et quomodo se cum Verbo habet cum legitur ab homine qui in sancto, hoc est, in bono et vero est, tunc enim apud illum apparet id ut mundanum aut ut historicum in quo tamen sanctum, at 4 in primo caelo apparet ut caeleste et spirituale naturale in quo tamen Divinum; in secundo autem caelo est spirituale; et in tertio caelo est caeleste; ac in Domino est Divinum: Verbi sensus secundum caelos 5 se habet; sensus Verbi supremus in quo agitur de Domino, est pro intimo seu tertio caelo; sensus ejus internus in quo agitur de regno Domini, est pro medio seu secundo caelo; sensus autem Verbi inferior, in quo determinatur sensus internus ad illam gentem quae ibi nominatur, est pro infimo seu primo caelo; at sensus infimus seu litteralis est pro homine dum adhuc vivit in mundo; qui tamen usque talis est ut ei communicari possit sensus interior, tum quoque internus et supremus; nam homo communicat cum tribus caelis, est enim homo 6 ad imaginem trium caelorum creatus, usque adeo ut dum in amore in Dominum et in charitate erga proximum vivit, sit caelum in exigua forma; inde est quod intra hominem illum sit regnum Domini 7 , quemadmodum Ipse Dominus docet apud Lucam, Ecce regnum Dei intra vos est, 17:21.

[3] Haec dicta sunt ut sciatur quod in Verbo non solum sit sensus supremus, ac sensus internus, sed etiam sensus inferior, et quod in hoc, nempe in sensu inferiore, determinetur sensus internus ad illam gentem quae ibi nominatur; quod quando fit, apparet manifeste ex serie rerum; quod hic luctatio viri cum Jacobo et femoris ejus luxatio et emotio etiam praedicetur de Jacobo et ejus posteris, patet: quapropter licet eadem haec 8 secundum illum sensum explicare. Hic sensus in sequentibus appellabitur SENSUS INTERNUS

HISTORICUS, et hoc quoque ex causa quia repraesentari solet ille quandoque ad vivum et in forma in primo caelo, quod etiam aliquoties mihi videre datum est. Videatur expositio praemissa n. 4272, in nova periodo. 9

Footnotes:

1. The Manuscript inserts hic.

2. The Manuscript inserts enim.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript inserts tunc.

5. The Manuscript inserts illos.

6. ille

7. Dei

8. The Manuscript inserts quoque.

9. The Manuscript has , but deletes Quia ita est, similiter explicanda sunt haec quae de luctatione viri cum Jacobo memorantur, in sensu interno historico, in quo, ut dictum, eadem spectant Jacobum, et ejus posteros; et hoc quoque secundum expositionem praemissam n. 4272 in nova periodo ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.