The Bible

 

Genesis 32

Study

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #937

Study this Passage

  
/ 962  
  

937. (Vers. 3.) "Et ullum devotum non erit ibi, et Thronus Dei et Agni in illa erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi," significat quod in Ecclesia, quae Nova Hierosolyma, non aliqui separati a Domino erunt, quia Ipse Dominus ibi regnabit, et illi qui in veris per Verbum ab Ipso sunt, et faciunt mandata Ipsius, cum Ipso erunt, quia conjuncti. - Per "ullum devotum non erit ibi" significatur quod non aliquod malum aut falsum ex malo, quod separat Dominum, in Nova Hierosolyma erit; et quia malum et falsum non datur nisi in recipiente qui est homo, significatur quod non aliqui separati a Domino ibi erunt; per "devotum" in Verbo intelligitur omne id malum et falsum quod separat et avertit hominem a Domino, tunc enim ille homo fit diabolus et satanas: per quod "Thronus Dei et Agni in illa erit," significatur quod Ipse Dominus in illa Ecclesia regnaturus sit, per "Thronum" enim hic significatur Regnum, et Regnum Domini est ubi Ipse Solus colitur: per quod "servi Ipsius ministrabunt Ipsi" significatur quod qui in veris per Verbum a Domino sunt, erunt cum Ipso et facient mandata Ipsius, quia conjuncti; quod per "servos Domini" significentur qui in veris ab Ipso sunt, videatur supra (3, 380), et per "ministros" qui in bono ab Ipso sunt (128); inde per "servos qui ministrabunt Ipsi" significantur qui in veris ex bono per Verbum a Domino sunt, et faciunt mandata Ipsius. Quia Ecclesia hodie non scit quod conjunctio cum Domino faciat Caelum, et quod conjunctio fiat per agnitionem quod Ipse sit Deus Caeli et Terrae, et simul per vitam secundum praecepta Ipsius, ideo de his aliquid dicetur: - Qui de his non aliquid scit, potest dicere, Quid conjunctio; quomodo agnitio et vita potest facere conjunctionem; quid his opus est; potest ne salvari unusquisque ex sola misericordia; quid opus alio salvationis medio quam sola Fide; estne Deus misericors et omnipotens. At sciat quod in mundo spirituali cognitio et agnitio faciant omnem praesentiam, et quod affectio quae est amoris faciat omnem conjunctionem; spatia enim ibi non aliud sunt quam apparentiae secundum similitudinem animorum, hoc est, affectionum et inde cogitationum; quare cum aliquis cognoscit alterum vel ex fama, vel ex commercio cum illo, vel ex conversatione, vel ex affinitate, dum ex idea cognitionis istius de illo cogitat, sistitur ille praesens, tametsi procul foret ad mille stadia ad apparentiam; et si aliquis alterum quem cognoscit etiam amat, habitat cum illo in una societate, et si intime amat in una domo. Hic status est omnium in toto mundo spirituali; et ille status omnium trahit originem ex eo, quod Dominus unicuivis sit praesens secundum Fidem, et conjunctus secundum Amorem. Fides et inde praesentia Domini datur per cognitiones veritatum ex Verbo, imprimis de Ipso Domino ibi. Amor autem et inde conjunctio datur per vitam secundum praecepta Ipsius; nam dicit Dominus,

Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me; et amabo illum, et mansionem apud illum faciam," (Johannes 14:21-24).

Sed quomodo hoc fit, etiam dicetur: - Dominus amat unumquemvis, et vult conjungi illis; sed non potest conjungi quamdiu homo in jucundo mali est, prout in jucundo odendi et vindicandi, in jucundo adulterandi et scortandi, in jucundo depraedandi seu furandi sub aliqua specie, in jucundo blasphemandi et mentiendi, inque concupiscentiis amoris sui et mundi; omnis enim qui in illis est, in consortio est cum diabolis qui in Inferno sunt. Dominus quidem amat illos etiam ibi, sed non potest conjungi illis, nisi removeantur jucunda malorum istorum; et ea non possunt removeri a Domino, nisi homo exploret se, ut sciat sua mala, agnoscat et confiteatur illa coram Domino, ac velit desistere ab illis, et sic paenitentiam agere. Hoc faciet homo sicut a se, quia non sentit quod faciat aliquid a Domino; et hoc datum est homini, quia conjunctio, ut sit conjunctio, erit reciproca hominis cum Domino, et Domini cum homine. Quantum itaque sic removentur mala cum illorum jucundis, tantum intrat amor Domini, qui, ut dictum, est universalis erga omnes, et tunc abducitur homo ab Inferno, ac inducitur in Caelum. Hoc faciet homo in mundo; nam qualis homo est in mundo quoad spiritum, talis manet in aeternum, cum sola differentia, quod status ejus fiat perfectior, si bene vixit, quia tunc non est circumvelatus materiali corpore, sed vivit spiritualis in spirituali corpore.

  
/ 962  
  

The Bible

 

Numeri 4:7

Study

       

7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda : panes semper in ea erunt :