The Bible

 

Genesis 31:8

Study

       

8 Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges Alba pepererunt.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4131

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4131. ‘Dixit Laban Jacobo’: quod significet communicationis statum, nempe illius boni quod per ‘Labanem’, cum illo bono quod per ‘Jacobum’, nunc repraesentatur, constat a significatione ‘dicere’ quod hic sit communicatio, ut n. 3060; quia aliquid conjunctionis factum, de quo mox supra n. 4124, 4127, 4129, et nunc immediate sequitur ‘dixit Laban Jacobo’, ideo communicatio per ‘dicere’ significatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.