The Bible

 

Genesis 31:48

Study

       

48 Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4075

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4075. ‘Et Deus patris mei fuit cum me’: quod significet quod a Divino omnia quae sibi, constat ex eo quod ‘Deus patris’ cum praedicatur de Domino, sit Divinum quod Ipsi; et quod ‘fuit cum me’ sit quod inde omnia quae Sibi. Dominus cum Humanum in Se Divinum fecit, etiam societates spirituum et angelorum circum Se habuit, nam voluit ut secundum ordinem omnia fierent; sed Sibi Ipsi adscivit quales inservirent, et sicut beneplacuit 1 , mutavit illas ; at ex illis nihil boni et veri sumpsit et Sibi applicuit sed ex Divino 2 , sic etiam in ordinem redegit et caelum et infernum, et hoc successive usque dum Se plene glorificavit: quod societates spirituum et angelorum inservire potuerint usui et usque nihil ab illis desumpserit, illustrari potest ab exemplis:

[2] societates quae tales sunt ut credant bonum esse a se, et inde in bonis meritum ponunt, inserviverant usui ad introducendum Se in scientiam de tali bono, et inde in sapientiam de bono absque merito quale est quod ex Divino; illa scientia et inde sapientia non fuit ex illis societatibus, sed per illas. Sint quoque pro exemplo societates quae multum se sapere credunt, et tamen de bono et vero ratiocinantur et de singulis num ita sit; tales societates sunt pleraeque spiritualium; inserviverant usui ad introducendum Se in scientiam de illis et quantum in umbra sunt respective, et nisi Divinum misereretur eorum quod perirent, et in plura quae ex Divino; quae non fuerunt ex illis sed per illas.

[3] Sint adhuc pro exemplo societates quae in amore in Deum sunt, et credunt si infinitum intuentur, et absconditum 3 Deum colunt 4 , quod in amore in Ipsum possint esse, cum tamen non sunt nisi infinitum illud aliqua idea finitum faciant, aut absconditum Deum visibilem apud se per ideas intellectuales finitas sistant, quia alioquin foret intueri in caliginem, et amore amplecti 5 id quod ibi, ita plura inconcinna et incondita secundum cujusvis ideas; tales quoque inserviverant usui ad introducendum in scientiam de interioribus illorum qualia essent 6 , tum de amore illorum qualis, et quoque in miserationem, et quod nec salvari possent nisi Humanum Domini quoque Divinum fieret, in quod intuerentur; haec sapientia nec fuit ex illis sed per illas ex Divino: similiter se habet in reliquis: exinde patet quomodo se habet cum hoc quod a bono per ‘Labanem’ significato nihil desumptum sit, sed quod omnia quae Domino, a Divino fuerint, hoc est, ab Ipso.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts Ipsi.

2. The Manuscript inserts suo.

3. The Manuscript inserts sic.

4. The Manuscript has colant

5. The Manuscript has complecti

6. The Manuscript has sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.