The Bible

 

Genesis 31:16

Study

       

16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4119

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4119. ‘Indicatum Labani in die tertio’: quod significet finem, nempe conjunctionis, constat a significatione ‘diei tertii’ quod sit ultimum, tum completum, ita finis, de qua n. 1825, 2788, et quoque principium, n. 2788; finis enim status conjunctionis est principium status sequentis qui est separationis, qui status etiam per ‘diem tertium’ hic significatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.