The Bible

 

Genesis 31:13

Study

       

13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4152

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4152. Vers. 33-35. Et venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit et exivit e tentorio Leae et venit in tentorium Rachelis. Et Rachel accepit teraphim, et posuit illos in stramento cameli, et sedit super illis; et contrectabat Laban omne tentorium, et non invenit.

Et dixit ad patrem suum, Ne succenseatur in oculis domini mei, quia non possum surgere coram te, quia via feminarum mihi; et scrutatus est, et non invenit; teraphim. ‘Venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit’ significat quo in sanctis illorum non talia vera essent: ‘et exivit e tentorio Leae et venit in tentorium Rachelis’ significat sanctum illius veri: ‘et Rachel accepit teraphim’ significat vera naturalia interiora quae a Divino: et posuit illos in stramento cameli' significat quod in scientificis: ‘et sedit super illis’ significat quod interiora: ‘et contrectabat Laban omne tentorium et non invenit’ significat quod ibi non esset quod ejus proprium: ‘et dixit ad patrem suum’ significat ad bonum: Ne succenseatur in oculis domini mei, quia non possum surgere a coram te' significat quod revelari non possint: ‘quia via feminarum mihi’ significat quod adhuc inter immunda: ‘et scrutatus est, et non invenit teraphim’ significat quod ejus non essent.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.