The Bible

 

Genesis 31

Study

   

1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :

2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,

3 maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.

4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,

5 dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.

6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.

7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.

8 Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges Alba pepererunt.

9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.

10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.

11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.

12 Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.

13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.

14 Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?

15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?

16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.

17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.

18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.

19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.

20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.

21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,

22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.

23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.

24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.

25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.

26 Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?

27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?

28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem

29 valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.

30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?

31 Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.

32 Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.

33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,

34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,

35 ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quærentis est.

36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,

37 et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.

38 Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi :

39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :

40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.

41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.

42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me demisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.

43 Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?

44 Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.

45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :

46 dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :

47 quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.

48 Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.

49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,

50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.

51 Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,

52 testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.

53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac :

54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :

55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #938

Study this Passage

  
/ 962  
  

938. (Vers. 4.) "Et videbunt Faciem Ipsius, et Nomen Ipsius in frontibus illorum," significat quod convertent se ad Dominum, et Dominus Se ad illos, quia conjuncti per amorem. - Quod per "videre Faciem" Dei et Agni, seu Domini, non intelligatur videre Faciem Ipsius, quia nemo potest videre Faciem Ipsius, qualis est in Divino Suo Amore et in Divina Sua Sapientia, et vivere, est enim Sol Caeli et totius mundi spiritualis; nam videre Faciem Ipsius, qualis in Se est, foret sicut quis intraret in solem, a cujus igne momento consumeretur. At Dominus extra Solem Suum Se quandoque sistit videndum; sed tunc obvelat se et sistit Se visui illorum, quod fit per angelum; ut quoque fecerat in mundo coram Abrahamo, Hagare, Lotho, Guideone, Josua, et aliis; quare illi angeli vocati sunt "angeli," et quoque "Jehovah;" fuit enim praesentia Jehovae e longinquo in illis. At per "videbunt Faciem Ipsius" hic nec intelligitur ita videre Faciem Ipsius, sed videre vera quae in Verbo sunt ab Ipso, et per illa cognoscere et agnoscere Ipsum. Divina enim vera Verbi faciunt lucem quae procedit a Domino ut Sole, in qua sunt Angeli; et quia faciunt lucem, sunt sicut specula, in quibus Facies Domini videtur. Quod per "videre Faciem Domini" significetur convertere se ad Ipsum, dicetur infra. Per "Nomen Domini in frontibus illorum" significatur quod Dominus amet illos, et convertat illos ad Se; per "Nomen Domini significatur Ipse Dominus, quia significatur omne quale Ipsius, per quod cognoscitur, et secundum quod colitur (81, 584); et per "frontem" significatur amor (347, 605); et per "scriptum in fronte" significatur amor Domini in illis (729); ex his constare potest quid proprie per illa verba significatur. Quod autem significetur, quod illi convertent se ad Dominum, et Dominus Se ad illos, est quia Dominus omnes qui Ipsi conjuncti sunt per amorem aspicit in fronte, et sic convertit illos ad Se; quare angeli in Caelo non alio faciem vertunt, quam ad, Dominum et Solem, et hoc fit in omni corporis eorum conversione, quod mirabile est; inde est in communi sermone, ut "habeant Deum jugiter ante oculos." Simile fit cum spiritu hominis qui in mundo vivit, et per amorem conjunctus est Domino; sed de hac conversione facierum ad Dominum, plura memorabilia videantur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (129-144); et in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (17, 123, 143, 144, 151, 153, 255, 272).

  
/ 962