The Bible

 

Genesis 30:34

Study

       

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3971

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3971. ‘Factum cum peperisset Rachel Josephum’: quod significet agnitionem spiritualis per ‘Josephum’ repraesentati, constat a significatione ‘parere’ quod sit agnoscere, de qua n. 3905, 3911, 3915, 3919; ex repraesentatione ‘Rachelis’ quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3829; et ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit regnum spirituale, ita homo spiritualis, de qua n. 3969, proinde spirituale; nam spirituale 1 quia a Domino, est quod facit hominem spiritualem, tum regnum spirituale. In illis quae praecedunt, per filios Jacobi ex ancillis et 2 Leah, actum est de receptione et agnitione verorum communium, et denique de conjunctione illorum cum interiore homine, ita de regeneratione hominis usque dum fit spiritualis; ‘Josephus’ est spiritualis ille homo; in his quae nunc immediate sequuntur, agitur de fructificatione et multiplicatione veri et boni, quae significantur per ‘gregem’ quem sibi Jacob per gregem Labanis comparavit;

[2] postquam enim conjunctio facta interioris hominis cum externo, seu spiritualis cum naturali, fit fructificatio boni et multiplicatio veri, est enim conjunctio illa conjugium caeleste apud hominem; ab hoc conjugio 3 illa nascuntur; inde quoque est quod per ‘Josephum’ in sensu externo significetur fructificatio et multiplicatio, n. 3965, 3969: fructificatio dicitur de bono, et multiplicatio de vero, n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847.

Footnotes:

1. The Manuscript has quod

2. The Manuscript inserts ex.

3. The Manuscript has fructificatio boni et multiplicatio veri existit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3829

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3829. ‘Dixit Jacob ad Labanem, Da mulierem meam’: quod significet quod a bono communi nunc conjunctio cum affectione veri interioris, constat a repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit bonum naturalis, de qua prius, hic bonum commune 1 quia quae naturalis sunt, communia respective sunt, sunt enim innumerabilia quae ab interno homine influunt in naturalem seu externum, quae in hoc apparent ut commune unum, et adhuc magis antequam particularia communium recepta sunt, ut hic; inde est quod bonum quod per ‘Jacobum’ repraesentatur, nunc dicatur bonum commune; quod sit conjunctio cum affectione veri interioris, constat nam Rachel, quae hic est ‘mulier mea’, repraesentat affectionem veri interioris, ut supra ostensum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts dicitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.