The Bible

 

Genesis 30

Study

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3814

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3814. ‘Et habitavit cum eo mensem dierum’: quod significet vitae statum novum, constat a significatione ‘habitare’ quod sit vita, de qua n. 1293, 3384, 3613; et ex significatione ‘mensis dierum’ quod sit status novus; quod omnia tempora sint status, videatur n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, ita anni, menses et dies; quales autem status significent, constat ex numeris eis appositis; cum autem in singulari dicitur annus, mensis aut dies, significatur integer status, ita finis prioris et principium sequentis, ut quoque in explicationibus passim ostensum; hic itaque per ‘mensem’ finis prioris status et principium sequentis, ita status novus; ut quoque alibi in Verbo, ut apud Esaiam,

Tandem fiet de mense in mensem suum, et de sabbato in sabbatum, veniet omnis caro ad incurvandum se coram Me, dixit Jehovah, 66:23:

apud Johannem, Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni; in medio plateae ejus et fluvii hinc et illinc arbor vitae faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum suum, Apoc.

22:1, 2;

‘juxta mensem quemvis reddens fructum suum’ pro novo semper statu quoad boni receptionem, et inde exercitium:

apud Mosen,

Recense filios Levi, juxta domum patris eorum, et juxta familias eorum, omnem masculum, a filio mensis et supra recensebis illos.... Recense omnem primogenitum masculum filiorum Israelis a filio mensis et supra, et tolle numerum nominum eorum, Num. 1 3:15, 40;

quia finis prioris status et principium sequentis,

[2] seu novus status, per ‘mensem’ significabatur, mandatum est ut recensio eorum fieret ‘a filio mensis et supra’:

apud eundem,

Si videris in captivitate mulierem pulchram forma, et desideraveris illam, ut accipias tibi in uxorem, ... removebit vestem captivitatis suae desuper se, et sedebit in domo tua, et deflebit patrem suum, et matrem suam mense dierum, . .

.

postea intrabis ad illam, et cognosces illam, et erit tibi in uxorem, Deut. 21:11, 13;

hic manifeste ‘mensis dierum’ pro fine status prioris et principio sequentis seu novi.

Footnotes:

1. The Manuscript and the First Latin Edition have Num. 11:18, 19, 20, but this refers, 'not to the sons of Levi but to the eating of quails not for one day ... but for a whole month. '

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3356

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3356. Quod ‘motus’ sit status mutatio est inde quia motus fit in spatio et in tempore; et in litera vita nulla idea spatii et temporis est, sed loco eorum est status; in altera vita quidem apparent omnia sicut in spatio, et succedunt sicut in tempore, sed in se sunt status mutationes, nam inde illa; hoc notissimum est unicuique spiritui, etiam malis, qui per status mutationes aliis inductas faciunt ut appareant alibi, cum tamen 1 ibi non sunt; etiam homini potest notum esse ex eo quod quantum homo est in statu affectionum et inde gaudii, et quantum in statu cogitationum et inde absentiae a corpore, tantum non sit in tempore, nam plures horae tunc apparent ei vix ut una; et hoc ex causa quia ejus interno homini seu spiritui sunt status, quibus spatia et tempora in externo correspondent; ‘motus’ itaque quia est successiva progressio in spatio et tempore, est mutatio status in sensu interno.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.