The Bible

 

Genesis 3

Study

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #715

Study this Passage

  
/ 1232  
  

715. "Habens capita septem." - Quod significet scientiam sanctorum Verbi, quae adulteraverunt, et inde insaniam, at usque astutiam, constat ex significatione "capitis", quod sit intelligentia et sapientia, ac in opposito sensu insania et stultitia (de qua supra, n. 553, 577 1 ); quod etiam sit astutia (n. 577 2 ): et ex significatione "septem", quod sint omnes et omnia, ac dicantur de sanctis (de qua supra, n. 257), hic itaque de sanctis Verbi, quae adulteraverunt: "septem" quia dicuntur de sanctis, etiam in opposito sensu dicuntur de illis adulteratis et profanatis; unumquodvis in Verbo etiam oppositum sensum habet, et oppositum sancto est profanum. Ex his patet quod per "capita septem", quae habere visus est draco, non intelligantur capita, nec septem, sed scientia sanctorum Verbi, quae adulteraverunt, et inde insania, at usque astutia.

[2] Quod insania per "caput draconis" significetur, est quia intelligentia homini ecclesiae est ex genuinis veris quae ex Verbo; intellectus vere humanus formatur et perficitur per vera naturalia, civilia, moralia, et spiritualia; intellectus interior per vera spiritualia, exterior autem per vera moralia et civilia: inde qualia sunt vera, talis est intellectus ex quibus. Omnia vera spiritualia sunt ex Verbo, ac unum cum bono amoris 3 et charitatis faciunt. Si itaque homo omne ecclesiae et caeli ponit in fide, et ex illa separat bonum charitatis et amoris, (ut faciunt illi qui "caput draconis" constituunt, ut in articulo proxime praecedente dictum est, ) tunc intellectus interior non formari potest; inde illis pro intelligentia in spiritualibus est insania; ex principio enim falso fluunt falsa in continua serie, et ex separatione boni charitatis non illis dari potest aliquod genuinum verum, quoniam omne verum est boni, immo est bonum in forma: exinde patet quod per "caput draconis" significetur insania in spiritualibus.

[3] Quod per "caput draconis etiam significetur astutia, est quia omnes illi qui "caput" ejus constituunt, sunt mere naturales et sensuales, qui si simul studuerunt Verbo ac doctrinae ecclesiae, ac pro veris captaverunt falsa, et haec scientifice etiam, confirmaverunt, illi prae reliquis astuti sunt; sed astutia illa non ita se manifestat in mundo sicut postea cum spiritus facti sunt, nam in mundo obvelaverunt astutiam externa pietate et ficta moralitate quae astutiam abscondunt; at quia illa in spiritu eorum residet, patet illa manifeste quando externa removentur, ut fit in mundo Spirituali. At sciendum est quod astutia quae per "draconis caput" significatur, sit astutia pervertendi vera et bona Verbi per ratiocinia ex fallaciis et ex sophisticis, tum ex persuasivis, per quae intellectus fascinatur, sic inducendo falsis species sicut essent vera. Quod ita sit, constare etiam potest ex serpente ex quo primi parentes seducti sunt, de quo dicitur,

Quod factus sit "astutus prae omni fera agri" (Genesis 3:1):

per illum "serpentem" simile intelligitur quod per "draconem"; quare hic etiam vocatur "serpens antiquus... seducens universum orbem", versu 9 hujus capitis.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #257

Study this Passage

  
/ 1232  
  

257. Quoniam in hoc Libro Prophetico saepius memorantur numeri, et nemo potest scire sensum spiritualem rerum inibi nisi sciatur quid singuli numeri significant (omnes enim numeri in Verbo, sicut omnia nomina, significant res spirituales), et quia numerus "septem" inter reliquos saepe memoratur, ideo velim hic ostendere quod "septem" significent omnes et omnia, tum plenum et totum; quicquid enim significat omnes et omnia, id etiam significat plenum et totum, nam plenum et totum praedicatur de magnitudine rei, ac omnes et omnia de multitudine.

Quod "septem" illa significent, constare potest a sequentibus locis :

Apud Ezechielem,

"Habitatores urbium Israelis incendent comburentque arma, et scutum et clipeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo manus et cum hasta; et accendent illis ignem septem annis:.... et sepelient Gogum, et omnem multitudinem ejus et mundabunt terram septem mensibus" (39:9, [11,] 12);

agitur ibi de desolatione omnium in ecclesia; "habitatores urbium Israelis" significant omnia bona veri; "incendere" significat consumere per mala; "arma", "scutum", "clipeus", "arcus", "tela", "baculus manus", "hasta", sunt omnia quae doctrinae; "accendere illis ignem septem annis", est omnia et plene consumere per mala; "Gogus" significat illos qui in cultu externo sunt et in nullo interno; "sepelire illos et mundare terram", est omnes illos destruere, et ab illis plene repurgare ecclesiam.

[2] Apud Jeremiam,

"Multiplicabuntur viduae prae arena marium, et adducam illis supra matrem juvenum vastatorem in meridie;.... elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam" (15:8, 9);

per "viduas" quae multiplicabuntur, significantur qui in bono sunt et desiderant vera, et in opposito sensu, ut hic, qui in malo sunt et volunt falsa; per "matrem juvenum" significatur ecclesia; per "vastatorem in meridie" significatur vastatio illius ecclesiae quantumvis in veris potest esse ex Verbo; per "elanguescet et exspirabit animam quae pepererat septem", significatur quod peritura ecclesia cui omnia vera data sunt, quia Verbum; nam "quae pepererat septem" significat cui data sunt omnia vera; hoc in specie dictum est de Judaeis.

[3] Similiter in Libro Primo Samuelis,

"Famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis autem defecit" (2:5);

"famelici" qui cessarunt, sunt qui desiderant vera et bona ecclesiae; "sterilis pariens septem", significat illos qui extra ecclesiam sunt et non sciunt vera quia non habent Verbum, ita Gentes, quibus dabuntur omnia; "multiprolis deficiens" significat illos qui habent, quibus auferrentur.

Apud Davidem,

"Retribue vicinis septuplum in sinum eorum" (Psalm. 79:12 1 );

et apud Mosen,

Quod Judaei punirentur septuplum propter peccata eorum (Leviticus 26:18, 21, 24, 28);

"septulum" significat plene.

[4] Apud Lucam,

"Si septies in die peccaverit contra te frater tuus, et septies in die reversus fuerit ad te, dicens, Resipui, remittes ei" (17:4);

"septies remittere si septies reversus fuerit", est toties remittere quoties revertitur, ita omnibus vicibus: ne intelligatur septies, explicat Dominus coram Petro qui credidit quod septies intelligeretur, apud Matthaeum,

"Dixit Petrus, Domine, quoties peccabit in me frater et remittam ei? an usque septies? Dixit ei Jesus, Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies" (18:21, 22);

"septuagies septies" est semper, absque numerando.

Apud Davidem,

"Septies in die laudo Te super judiciis justitiae" (Psalmuss 119:164);

"septies in die" est semper seu omni tempore.

[5] Apud eundem,

"Sermones Jehovae sermones puri, argentum conflatum in catino purificatum septies" (Psalmuss 12:7 [B.A. 6]);

"argentum" significat verum a Divino; "purificatum septies" significat prorsus et plene purum.

[6] Apud Esaiam,

"Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla sicut lux septem dierum" (30:26);

"lux solis" significat Divinum Verum ex Divino Bono: quod lux illa erit "septupla sicut lux septem dierum", significat quod Divinum Verum in caelo erit absque omni falso, ita prorsus et plene purum.

[7] Apud Matthaeum,

Immundus spiritus "accipiet septem spiritus alios pejores se ipso, et.... habitabit ibi" (12:45; Luca 11:26);

agitur ibi de profanatione, et per "septem spiritus immundos", cum quibus rediturus, significantur omnia falsa mali, ita plenaria destructio boni et veri.

[8] Simile significatur per "septem tempora", quae transitura super regem Babelis, apud Danielem,

"Cor ejus ab homine mutabitur, et cor bestiae dabitur ei, dum septem tempora transibunt super illum" (Dan. 4:13, 22, 29 [B.A. 16, 25, 32]):

per "regem Babelis" significantur illi qui profanant bona et vera Verbi; quod "cor ejus ab homine mutaretur, et cor bestiae daretur", intelligitur quod nihil spirituale, quod vere humanum, remansurum sit, sed loco ejus diabolicum; per "septem tempora" quae transitura super illum, significatur profanatio, quae est plenaria destructio veri et boni.

[9] Quia "septem" et "septies" significabant omnia et plenum, ideo sequentia mandata sunt:

Quod septem diebus implerentur manus (Exodus 29:35);

Quod septem diebus sanctificarentur (Exodus 29:37);

Quod septem diebus indutus esset Aharon vestibus cum initiabatur (Exodus 29:30);

Quod septem diebus non recederent a Tentorio, cum initiabantur in sacerdotium (Leviticus 8:33, 34).

Quod septies expiaretur altare super cornua (Leviticus 16:18, 19);

Quod septem vicibus per oleum sanctificaretur altare (Leviticus 8:11);

Quod septem vicibus spargeretur sanguis versus velum (Leviticus 4:16, 17);

Quod septem vicibus digito spargeretur sanguis versus orientem, cum Aharon ad propitiatorium iret (Leviticus 16:12-15);

Quod septem vicibus spargeretur aqua separationis versus Tentorium (Numeri 19:4);

Quod septies spargeretur sanguis circa mundationem leprae (Leviticus 14:7, 8, 27, 38, 51);

Quod candelabrum esset ex septem lucernis (Exodus 25:32, 37; 37:18-25);

Quod festa septem diebus celebrarentur (Exodus 34:18; Leviticus 23:4-9, 39-44; Deuteronomius 16:3, 4, 8);

Quod septem diebus festi fieret holocaustum, ex septem juvencis et ex septem arietibus in diem (Ezechiel 45:23);

Quod Bileamus aedificaverit septem altaria, et sacrificaverit septem boves et septem arietes (Numeri 23:1-7, 15-18, 29, 30);

Quod numeraverint septem septimanas annorum, septem annos septem vicibus, et tunc mense septimo clangeretur ad jubilaeum (Leviticus 25:8, 9).

Ex significatione numeri "septem" constare potest quid significatur

Per septem dies creationis (Genes., cap. 1);

Tum per quod saturati fuerint quatuor millia hominum ex septem panibus, et quod superessent septem sportae plenae (Matthaeus 15:34-38; Marcus 8:5-9).

Inde nunc patet quid significatur in Apocalypsi,

Per septem Ecclesias (1:4, 11);

Per septem candelabra aurea, in quorum medio Filius hominis (cap. 1:13);

Per septem stellas in dextra Ipsius (cap. 1:16, 20);

Per septem spiritus Dei (3:1);

Per septem lampades igneos ante thronum (cap. 4:5);

Per librum obsignatum septem sigillis (5:1);

Per septem angelos, quibus datae septem tubae (8:2);

Per quod septem tonitrua locuta sint voces (10:3, 4);

Per septem angelos habentes septem plagas ultimas (15:1, 6);

Et per septem phialas plenas septem plagis ultimis (16:1; 21:9):

et porro alibi in Verbo, ubi "septem" nominantur.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232