The Bible

 

Genesis 2:4

Study

       

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #184

Study this Passage

  
/ 1232  
  

184. "Et septem stellas." - Quod significet a quo omnes cognitiones veri et boni, constat ex significatione "septem", quod sint plenum et omnia (de qua supra, n. 20, 24); et a significatione "stellarum", quod sint cognitiones veri et boni (de qua etiam supra, n. 72). Quod dicatur ad Angelum hujus Ecclesiae, "Haec dicit habens septem spiritus Dei et septem stellas", est quia de illis intra ecclesiam agitur qui vitam moralem agunt sed non spiritualem, quia parvi pendunt cognitiones spiritualium, et inde intelligentiam et sapientiam; per "septem, enim "spiritus" significantur omnia vera caeli et ecclesiae, et per "septem stellas" cognitiones veri et boni, per quae duo omnis intelligentia et sapientia. Ad Angelum cujusvis Ecclesiae praemittitur de Domino aliquid, quod rem, de qua agitur, indicat (videatur supra, n. 113).

  
/ 1232