17
de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
17
de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
158. Quod ‘vir’ significet internum hominem, seu quod idem est, intelligentem et sapientem, constat apud Esaiam,
Video et non vir, et de illis et non consiliarus, 41:28;
pro quod non sapiens et intelligens:
apud Jeremiam,
Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte, ... si inveniatis virum, si sit faciens judicium, quaerens veritatem, 5:1;
‘faciens judicium’ pro sapiente, et ‘quaerens veritatem’ pro intelligente.