The Bible

 

Genesis 2:1

Study

       

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #199

Study this Passage

  
/ 10837  
  

199. Quod ‘fructus arboris, ex quo non comederent’ significet bonum et verum fidei iis revelatum ab Antiquissima Ecclesia, seu quod cognitiones fidei, constare potest ex eo quod ‘fructus arboris horti’ dicatur ex quo comederent, non ut prius 1 (ubi de caelesti homine seu Antiquissima Ecclesia actum, cap. 2 vers. 16) ‘ex arbore horti’: arbor horti, ut ibi dictum, significat perceptionem quae est boni et veri; quod bonum et verum quia inde, hic vocatur ‘fructus’; sicut etiam fructus multoties significatur in Verbo.

Footnotes:

1. Parentheses inserted, not in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Genesis 2:16

Study

       

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;