The Bible

 

Genesis 29:3

Study

       

3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2780

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2780. 'Mane surrexit Abraham in matutino': quod significet statum pacis et innocentiae, constat a significatione ‘mane’, tum ‘surgere in matutino’, cum praedicatur de Domino, qui hic est ‘Abraham’: ‘mane’ in universali sensu significat Dominum, et inde regnum Ipsius, consequenter caeleste amoris in communi et particulari, ut n. 2333 ostensum; et quia illa, significat ipsum statum in quo sunt, qui status est pacis et innocentiae; status pacis in caelis se habet sicut status aurorae in terris; in statu pacis in caelis existunt omnia caelestia et spiritualia, et inde trahunt omne suum faustum, beatum et felix, sicut in statu aurorae in terris existunt omnia coram homine ut jucunda et laeta; singularia enim ab affectione communi trahunt quod talia sint, videatur n. 920, 2384:

similiter se habet cum statu innocentiae; hic existit in statu pacis, et est commune afficiens omnia quae sunt amoris et fidei; haec nisi in se habeant innocentiam, carent suo essentiali; inde est quod nemo possit in caelum venire nisi aliquid innocentiae habeat, Marcus 10:15. Inde patet quid ‘mane’ significat in sensu interno, et magis cum dicitur ‘mane surrexit in matutino’; et quia in supremo sensu ‘mane’ est Dominus, et ex Ipso status efficiens et afficiens illa quae in regno Ipsius sunt, etiam ‘mane’ et ‘mane surgere’ significat plura quae in statu illo existunt, et hoc praedicate ad ea quae in sensu interno consequuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.