The Bible

 

Genesis 29:27

Study

       

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3795

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3795. ‘Quia pastor illa’ seu pascens illa: quod significet quod affectio veri interioris quod in Verbo, doceat, constat ex significatione ‘pastoris seu pascentis’ quod sit qui ducit et docet, de qua n. 343; et ex repraesentatione ‘Rachelis’, quae hic est ‘illa’, quod sit affectio veri interioris, de qua mox supra, n. 3793; quod ex Verbo, est quia ad puteum cum grege ivit; ‘puteus’ quod sit Verbum, videatur n. 3765; et praeterea affectio veri interioris est quae docet, ex illa enim affectione Ecclesia est Ecclesia, et pastor est pastor. Quod ‘pastor et pascens’ in Verbo significet illos qui ducunt et docent, est quia ‘grex’ significat illos qui ducuntur et docentur, proinde Ecclesias et quoque doctrinas quae sunt Ecclesiae, n. 3767, 3768, 3783; quod pastor et grex illa significent, in Christiano orbe notissimum est, ita enim vocantur illi qui docent et discunt 1 , quapropter illa ex Verbo confirmare supersedetur.

Footnotes:

1. The Manuscript has qui

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.