The Bible

 

Genesis 29

Study

   

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.

3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.

5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.

6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.

7 Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

8 Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14 respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15 dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25 et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26 Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29 cui pater servam Balam tradiderat.

30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.

33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.

35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3796

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3796. ‘Et fuit, ut vidit Jacob Rachelem filiam Labanis fratris matris suae’: quod significet agnitionem affectionis illius veri ex qua origine, constat ex significatione ‘videre’ quod hic sit agnoscere, ut patet a serie; et ex repraesentatione ‘Rachelis’ quod sit affectio veri interioris, de qua supra n. 3793; ‘filia Labanis fratris matris suae’ involvit originem, quod nempe ex bono collaterali quod fraternitate conjunctum esset vero rationali per ‘Rebeccam matrem Jacobi’ repraesentato.

[2] Cum affectionibus veri et boni ita se habet: genuinae affectiones veri et boni, quae percipiuntur ab homine, sunt omnes ex origine Divina quia a Domino, sed in via cum descendunt, in varios et diversos rivos abeunt, et ibi novas sibi origines formant, sicut enim influunt in affectiones non genuinas et 1 spurias, et in affectiones mali et falsi apud hominem, ita variantur; sistunt se in externa forma saepe similes genuinis, sed usque in forma interna 2 tales sunt; unicum indicium ex quo cognoscuntur 3 , est ex fine; si ex fine sunt propter se aut mundum, tunc affectiones illae non genuinae sunt; si autem ex fine sunt propter bonum proximi, bonum societatum, bonum patriae, et magis si propter bonum Ecclesiae, et bonum regni Domini, sunt genuinae, nam tunc sunt propter Dominum, Dominus enim in illis bonis est;

[3] at usque sapientis est scire fines apud se, quandoque apparet quasi fines sint propter se cum tamen non sunt, nam homo talis est ut in singulis reflectat super se, et hoc ex more et habitu; at si quis scire velit fines apud se, modo attendat ad jucundum quod percipit in se ex laude et gloria sui, et ad jucundum quod percipit ex usu separato a se; si hoc 4 jucundum percipit, tunc est in affectione genuina; attendere etiam debet ad varios 5 status in quibus est, nam ipsi status plurimum variant perceptionem; haec potest homo apud se explorare, sed apud alios non potest, nam fines affectionis cujusvis soli Domino noti sunt; inde est quod Dominus dixit, Non judicate, ne judicemini; non condemnate, ne condemnemini, Luc. 6:37;

possunt enim mille apparere in simili affectione quoad verum et bonum, et tamen unusquisque est in dissimili quoad originem, hoc est, finem;

[4] quod finis faciat ut affectio sit talis, quod nempe sit genuina, vel spuria, vel falsa, inde est quia finis est ipsa vita hominis; pro fine enim habetur ab homine quod est vitae ejus, seu quod idem, quod est amoris ejus; cum bonum proximi, bonum commune, bonum Ecclesiae et regni Domini, est finis, tunc est homo quoad animam suam in regno Domini, ita apud Dominum, regnum enim Domini non est nisi quam regnum finium ac usuum propter bonum generis humani, n. 3645; ipsi angeli qui apud hominem, non sunt nisi quam in finibus ejus; quantum homo est in tali fine, in quali est regnum Domini, tantum angeli delectantur illo, et conjungunt se illi ut fratri; quantum autem homo est in fine sui, tantum angeli recedunt, et tantum accedunt spiritus mali ab inferno, nam in inferno non alius finis regnat; ex his constare potest quantum interest explorare et scire ex qua origine affectiones sunt 6 ,

quae non aliunde sciri possunt 7 quam ex fine.

Footnotes:

1. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts non.

3. The Manuscript has cognoscantur

4. The Manuscript inserts in.

5. The Manuscript deletes varios.

6. The Manuscript has sint

7. The Manuscript has potest

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.