The Bible

 

Genesis 28:10

Study

       

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3740

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3740. ‘Et omne quod dederis mihi, decimando decimabo illud tibi’:

quod significet quod omnia et singula ex propria potentia Divina fecerit, constat ex significatione ‘dare’ cum praedicatur de Domino, quod sit quod Sibimet Ipsi dederit, de qua n. 3705 f. , ita quod ex propria potentia; et ex significatione ‘decimare, et decimarum’ quod sint bona et vera, quae in interioribus apud hominem 1 reconduntur a Domino, quae bona vocantur ‘reliquiae’, de quibus n. 576, 1738, 2280; quae cum praedicantur de Domino, sunt Divina Bona et Divina Vera, quae Dominus Sibi propria potentia comparavit, videatur n. 1738, 1906.

Footnotes:

1. The Manuscript has recondita

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.