The Bible

 

Genesis 28

Study

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3786

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3786. ‘Non tempus colligi pecudes 1 ’: quod significet quod nondum in unum bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium, constat ex significatione ‘temporis’ quod sit status in genere, de qua n. 2625, 2788, 2837, 3254, 3356; ex significatione ‘colligi’ quod sit in unum esse; et a significatione ‘pecudum 1 ’ quod sint in genere bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium: quod pecudes 1 in genere significent illa, est quia animalia in ritualibus Ecclesiae repraesentativae et in Verbo sunt affectiones boni aut veri, ut constare potest ex illis quae n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, [776, 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, ostensa sunt; et quia bona et vera sunt Ecclesiarum et doctrinalium, et de illis in sensu interno agitur, patet, quod per ‘non tempus colligi pecudes 1 ’ significetur quod nondum in unum sint bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium: cum his se ita in sensu repraesentativo habet:

apud hominem qui exuit veterem statum et induit novum, hoc est, qui regeneratur, prius quam id fit, addiscet et imbuet bona et vera quae Ecclesiae et doctrinalium, cognitiones enim, tum affectiones pro illis, sunt vasa quae recipient novam vitam, inde est quod nemo nisi in procedente aetate, seu in statu pleno, regenerari possit, videantur n. 677, 679, 711, 1555, 2046, 2063, 2636, 2 ] 2697, 2979, 3203, 3502, 3508, 3510, 3665, 3699, 3701 ostensa sunt 3

similiter se habet in communi cum Ecclesia; eum haec instauratur, primum erunt in unum doctrinalia boni et veri, haec enim sunt super quibus exstruitur; habent etiam doctrinalia inter se nexum seque mutuo spectant, quare nisi in unum prius sint, mancum erit 4 , et quae deficiunt, a rationali hominis supplenda essent, quod quantum 5 caecutit et hallucinatur in spiritualibus et Divinis dum ex se concludit, prius passim ostensum est; ideo Ecclesiae datum est Verbum, in quo omnia doctrinalia boni et veri sunt;

Ecclesia in communi se habet in hoc, sicut in particulari cum homine qui regeneratur, hic enim est Ecclesia in particulari; apud hominem 6 quod prius simul esse debeant doctrinalia boni et veri quae Ecclesiae, antequam regeneratur, supra dictum est; haec sunt quae in sensu interno significantur per ‘ecce adhuc dies magnus, non tempus colligi pecudes’.

Footnotes:

1. singular in the Manuscript

2. This serious omission, evident from the confusion in the references, can be explained as due to a printer’s error. If the group of numbers beginning at line 8 were written in the Manuscript ‘45, 46, ... 715’ on one line, and the remainder, ‘776, ... 3519’ on next line, and the group beginning at line 19 also split, ‘677, ... 2636’ on one line, and ‘2679, ... 3701’ on next line, then the omission can be accounted for by the compositor, when he had set up the first line of first group, looking back for second line and by mistake going to second line of second group.

3. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

4. The Manuscript has esset

5. The Manuscript inserts nempe rationale.

6. The Manuscript has hunc

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3699

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3699. ‘Et ecce scala statuta terrae’: quod significet communicationem infimi veri et boni inde, constat ex significatione ‘scalae’ quod sit communicatio, de qua sequitur; et ex significatione ‘terrae’ quod sit infimum, nam mox dicitur quod ‘caput ejus pertingeret caelum’, quod est supremum; inde patet quod scala quae inter terram et caelum, seu inter infimum et supremum, sit communicatio; quod communicatio infimi veri et inde boni sit quae per ‘scalam statutam terrae’ significatur, patet ex eo quod de illius gradus vero et inde bono quod per Jacobum hic repraesentatur, in sensu interno hic agatur.

[2] In lingua originali vox scalae 1 derivatur a voce quae significat semitam seu 2 viam, quae quod praedicetur de vero, videatur n. 627, 2333; etiam cum apud angelos de vero est sermo, sistitur id repraesentative in mundo spirituum per vias, videatur n. 189, 3477; inde patet quid ‘scala’ significat, cujus una extremitas est statuta terrae, et altera pertingit caelum, quod nempe communicatio veri quod infimo loco est, cum vero quod 3 supremo, de qua communicatione sequitur; quod sint vera et bona infima, et vera et bona suprema, et inter illa gradus sicut scalae, videatur n. 3691.

Footnotes:

1. The Manuscript has est ex derivatione vocis

2. Hebrew [ ] (sullam) = ladder; [ ] (mesillah) = highway, but in Arcana Coelestia 627, 2333 ‘way’ is expressed in the Hebrew by [ ] (derek)

3. The Manuscript inserts in.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.