The Bible

 

Genesis 27:9

Study

       

9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3612

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3612. ‘Fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem’: quod significet ad affectionem boni externi seu corporei, constat a repraesentatione ‘Labanis’ quod sit affectio boni in naturali homine, de qua n. 3129, 3130, 3160; et ex significatione ‘Haranis’ quod sit externum, et inde obscurum respective, de qua n. 1430: sed quid per Labanem et Haranem proprie hic significatur, constare potest a sequentibus ubi Laban et Haran nominantur, quod nempe sit bonum communis stirpis collaterale: habent enim bona et vera 1 conjunctionem inter se, sicut in familiis parentes, fratres, consanguinei, affines, n. 685, 917, 2508, 2524, 2556, 2739 sed haec prorsus abscondita sunt homini qui non in vita boni est; is ne quidem novit quid bonum, et inde nec quid verum; si haec primum nosset, nempe ex doctrina conjuncta vitae, seu ex vita conjuncta doctrinae, tunc de bono et vero innumerabilia nosset et 2 apperciperet, et hoc successive 3 distincte magis et magis, et dein conjunctiones mutuas et respectivas inter se, et tandem proximitates in sua serie, et in quavis proximitate iterum innumerabilia, ita demum caelum in sua forma, hoc est, in sua pulchritudine et felicitate.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has perciperet

3. The Manuscript has distinctius et distinctius

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.