The Bible

 

Genesis 27:6

Study

       

6 dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3550

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3550. ‘Ego Esau primogenitus tuus’: quod significet quod crederet esse ipsum bonum naturale, constat ex repraesentatione ‘Esavi’, et a significatione ‘primogeniti’ quod sit bonum, et quidem bonum naturale quod repraesentatur per Esavum; ita enim se habet cum vero quod est homini antequam regeneratus est, quod credatur esse ipsum bonum; qui perceptionem habent, illi sciunt quod non bonum sit, sed quod verum sub forma boni; at qui non perceptionem habent, non aliter sciunt: hoc quoque a sequentibus melius patebit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.