The Bible

 

Genesis 27:42

Study

       

42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3608

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3608. ‘Et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris’: quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero de animo boni naturalis tunc, constat ex significatione ‘indicari’ quod sit cogitare et reflectere, de qua n. 2862, ita percipere; ex repraesentatione ‘Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini; et ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit bonum naturale, de quibus supra; inde patet quod ‘indicatum Rebeccae de verbis Esavi filii sui majoris’ sit perceptio Domini ex Divino Vero de animo boni naturalis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.