The Bible

 

Genesis 27:36

Study

       

36 At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ?

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3613

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3613. ‘Et commoreris cum eo diebus aliquibus’: quod significet successivum, constat ex significatione ‘commorari’ quod sit simile ac habitare, ita quod sit vivere, de qua n. 1293, 2268, 2451, 2712, 3384; sed ‘commorari’ praedicatur de vita veri cum bono, et ‘habitare’ 1 de vita boni cum vero; et ex significatione ‘dierum’ quod sint tempora et status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462; ita est vita temporum et statuum sequentium, proinde successivum, quod per ‘commorari cum eo diebus aliquibus’ hic significatur: de successivo hoc, seu commoratione Jacobi cum Labane, agitur in capitibus quae sequuntur.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.