The Bible

 

Genesis 27:2

Study

       

2 Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3575

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3575. ‘Et odoratus est odorem vestium illius’: quod significet gratum ex boni vero quod percepit, constat ex significatione ‘odoris’ quod sit gratum, de qua n. 925, et ‘odorari’ quod sit percipere quod gratum; et ex significatione ‘vestium’ quod sit verum, de qua n. 297, 1073, 2576; quae quia erant Esavi, qui hic est ‘illius’, et per ‘Esavum’ repraesentatur bonum naturalis, est boni verum quod significatur. Boni verum est illud quod per influxum rationalis immediatum et mediatum, de quo 1 supra n. 2 3573, in naturali producitur; hoc verum erat quod desiderabatur; sed quia illud per immediatum influxum a rationalis bono produci non posset, nisi simul per mediatum, hoc est, per rationalis verum, et hoc non nisi per plura media, quae sunt illa quae per ‘Esavum et Jacobum’ in sensu interno hic describuntur, ideo per ‘odorari odorem vestium illius’ significatur boni verum, quod percipiebatur'.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts mox.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.