The Bible

 

Genesis 27:15

Study

       

15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3609

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3609. ‘Et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum’: quod significet statum apperceptionis affectionis veri ex influxu per 1 Divinum Verum, constat ex repraesentatione ‘Rebeccae’ quae vocavit et dixit, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini conjunctum Divino Bono ibi; ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit verum naturale seu affectio veri ibi, de quibus prius; et ex significatione ‘vocare ad illum et dicere ad illum’ quod sit status perceptionis, de qua etiam prius, hic apperceptionis quia de Naturali 2 agitur.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has praedicatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.