The Bible

 

Genesis 27:13

Study

       

13 Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.

From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales (Minor) #4697

  
/ 4792  
  

4697. De quodam gentili commoto ex Verbo Scriptum de Esavo et Jacobo, Cap. XXVII Gen., n. 3509, 1 et tunc gentilis, cum audiret quod tam indefinita in Verbo, et quod infinita seu Divina, ita eo tunc commotus est, ut commotio ejus ab interno percepta sit, et audivi quam ex interiori lamentatus sit, quod in mundo talia non audiverit, et quod usque cogitaverit, quod Divinum tale alicubi esset, dicens si hoc novisset, fugisset a patria sua, illuc ubi tale Verbum seu Divinum; et quia ita commotus, dictum ei, quod in statu ubi nunc est, possit frui illo, et informari de illis, sicut infantes, qui in coelo, sed lamentatus dixit, quod non recipere posset, quia forte in vita corporis non in amore erga proximum fuit sicut debuit, tales sunt plures gentiles. Receptus est ab angelis.

Footnotes:

  
/ 4792