The Bible

 

Genesis 25:3

Study

       

3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3235

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3235. ‘Addidit Abraham, et accepit mulierem’: quod significet alterum statum Domini, quem Abraham repraesentat, et quod Abraham et Sarah repraesentaverint Dominum quoad Divinum Caeleste, Abraham et Keturah 1 quoad Divinum Spirituale, constat ex illis quae 2 hactenus de Abrahamo et ejus uxore Sarah dicta et ostensa sunt, et ex illis quae de Abrahamo et Keturah hic memorantur: sed quia dicitur quod Abraham hic alterum statum Domini repraesentet, et quod Abraham et Sarah Dominum quoad Divinum Caeleste, at Abraham et Keturah Dominum quoad Divinum Spirituale, sciendum quid sit Divinum Caeleste et quid Divinum Spirituale; Divinum Caeleste et Divinum Spirituale se habet respective ad illos qui recipiunt Divinum Domini, nam Dominus apparet unicuique qualis est qui recipit, ut constare potest ab illis quae n. 1838, 1861 dicta sunt, ac patet manifeste ex eo quod Dominus aliter appareat caelestibus, aliter vero spiritualibus; caelestibus enim apparet ut sol, spiritualibus autem ut luna, n. 1529-1531, 1838; caelestibus apparet Dominus ut sol, quia illi in amore caelesti sunt, hoc est, in amore in Dominum; spiritualibus autem ut luna, quia illi in amore spirituali sunt, hoc est, in charitate erga proximum; differentia est qualis inter lucem solis interdiu, ac lucem lunae noctu, tum qualis inter calorem utriusque, ex quo germinationes; haec sunt quae intellecta sunt in capite primo Geneseos, per haec verba, Et fecit Deus duo Luminaria magna, Luminare magnum ad dominandum die, et Luminare minus ad dominandum nocte, vers. 16.

[2] Est in genere 3 Domini regnum caeleste, et est spirituale, hoc est, consistit ex caelestibus et ex spiritualibus; et quia Domini Divinum apparet caelestibus ut caeleste, et spiritualibus ut spirituale, inde est quod dicatur quod Abraham et Sarah repraesentaverint Dominum quoad Divinum caeleste, 4 et Abraham et Keturah 5 quoad Divinum spirituale. Sed quia vix alicui notum est quid caeleste et quid spirituale, tum quinam illi sunt, videantur quae prius de illis dicta et ostensa sunt, nempe, quid caeleste et quid spirituale, n. 1155, 1577, 1824, 2048, 2184, 2227, 2507 quinam caelestes et quinam spirituales, n. 2088, 2669, 2708, 2715: quod caelestis homo sit similitudo Domini et ex amore bonum agat, et quod spiritualis sit imago Domini et ex fide bonum agat, n. 50-52, 1013: quod caelestes percipiant ex bono verum, et quod nusquam de vero ratiocinentur, n. 202, 337, 607, 895, 1121, 2715 quod apud hominem caelestem inseminetur bonum in parte ejus voluntaria, sed 6 apud hominem spiritualem in parte ejus intellectuali; et quod in hac parte 7 apud spirituales nova voluntas creetur, n. 863, 875, 895, 897, 927, 1023, 1043, 1044, 2256: quod caelestes ex ipso bono videant indefinita, sed quod spirituales quia ratiocinantur num ita sit, non venire possint ad primum terminum lucis illorum, n. 2718: quod spiritualibus sit obscurum respective, n. 1043, 2708, 2715 quod Dominus in mundum venerit ut salvaret spirituales, n. 2661, 2716, 2833, 2834.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts Dominum.

2. The Manuscript deletes hactenus, and inserts prius.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has at

5. The Manuscript inserts Dominum.

6. The Manuscript has in homine spirituali

7. The Manuscript has spiritualibus nova voluntas a Domino formetur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2657

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2657. Quod ‘ejice ancillam hanc et filium ejus’ significet quod exterminarentur quae rationalis mere humani sunt, constat ex significatione ‘ejicere’ quod sit exterminare, ex significatione ‘ancillae’ quod sit affectio rationalium et scientificorum, ita bonum eorum, de qua n. 2567, et ex significatione ‘filii’ quod sit verum istius rationalis, de qua n. 264, 489, 533, 1147; 1 sed est bonum et verum apparens, quae praedicantur de rationali hoc primo seu mere humani inde est quod ‘ejice ancillam hanc et filium ejus’ significet quod exterminarentur quae rationalis mere humani sunt. Quomodo hoc habet, nempe quod primum rationale exterminatum sit, cum Divinum successit, prius passim dictum et ostensum est, sed quia hic in specie de illo agitur, paucis adhuc explicandum.

[2] Sunt apud unumquemvis hominem qui regeneratur, bina rationalia, unum ante regenerationem alterum post regenerationem: primum, quod ante regeneratione comparatur per experientias sensuum, per reflexiones super illa quae in vita civili, et in vita morali, perque scientias, et per ratiocinia inde et per eas, tum per cognitiones spiritualium ex doctrina fidei seu Verbo; sed haec non amplius tunc vadunt quam paululum supra ideas memoriae corporeae, quae respective admodum materiales sunt; quicquid itaque tunc cogitat, est ex talibus, vel ut visu interiore intellectuali simul comprehendantur, sistuntur talium similia comparative vel analogice; ejuscemodi est rationale primum, seu quod ante regenerationem.

[3] At rationale post regenerationem formatur a Domino per affectiones veri et boni spiritualis, quae affectio mirabiliter a Domino implantantur veris rationalis prioris, et vivificantur ibi illa quae congrua sunt et favent; cetera autem, sicut nullius usus, separantur inde, usque tandem ut bona et vera spiritualia colligantur quasi in fasciculos, rejectis incongruis quae non vivificari possunt, quasi ad peripheriam, et hoc successive sicut bona et vera spiritualia cum vita eorum affectionum crescunt; inde patet quale [est] rationale alterum.

[4] Haec quomodo se habent, illustrari potest per comparationem cum fructu arborum: primum rationale se habet in initio sicut fructus immaturus, qui successive maturescit usque dum semina intus in se ponit; qui cum illius aetatis est ut se separare incipiat ab arbore, tunc est status ejus plenus, de quo supra n. 2636; rationale autem alterum, quo donatur a Domino cum regeneratur, se habet sicut idem fructus in humo bona, in qua putrescunt illa quae sunt circumcirca semina, et haec se extrudunt ab intimis sui, et emittunt radicem, tum super terram surculum, qui crescit in novam arborem, et explicat se, usque demum in novos fructus, dein in hortos et 2 paradisos, secundum affectiones boni et veri quas recipit, videatur Matth. 13:31, 32; Joh. 12:24.

[5] Sed quia exempla magis convincunt, sit exemplo proprium quod homini ante regenerationem, et proprium quod ei post regenerationem; ex primo rationali quod sibi comparavit per media, de quibus supra, credit homo quod ex seipso, ita ex proprio, cogitet verum et faciat bonum; rationale hoc primum non aliter capere potest, etiamsi instructus sit quod omne bonum amoris, et omne verum fidei, sit a Domino: at cum regeneratur, quod fit in adulta ejus aetate, ex rationali altero quo donatur a Domino, incipit cogitare quod bonum et verum non sit a seipso seu a proprio, sed a Domino, at usque quod faciat bonum et cogitet verum sicut a seipso, videatur n. 1937, 1947; tunc quo plus in hoc confirmatur, eo plus in lucem veritatis de illis perducitur, usque demum ut credat quod omne bonum et omne verum sit a Domino; tunc proprium rationalis prioris successive separatur, et homo proprio caelesti donatur a Domino, quod fit novi rationalis.

[6] Sit adhuc exemplum; primum rationale principio non alium amorem novit quam sui et mundi, et tametsi audit quod amor caelestis prorsus alius sit, usque id non capit; dein autem cum aliquod bonum facit, non aliud jucundum inde percipit quam quod videatur sibi mereri gratiam alterius, vel quod audiat Christianus, vel quod obtineat inde vitae aeternae gaudium; alterum autem rationale quo donatur a Domino per regenerationem, incipit aliquod jucundum sentire in ipso bono et 2 vero, et jucundo hoc affici, non propter suum quid, sed propter bonum et verum, ex quo jucundo cum fertur, tunc meritum rejicit, usque tandem ut respuat illud sicut enorme; hoc jucundum apud eum successive crescit, et fit beatum, et in altera vita fit felix, et ipsum ejus caelum. Inde nunc constare potest quomodo se habet cum utroque rationali apud hominem qui regeneratur.

[7] Sed sciendum quod apud hominem, tametsi regeneratur, usque omnia et singula quae sunt rationalis primi 3 , remaneant, et modo a rationali altero separentur, et hoc miraculose a Domino: Dominus autem rationale primum prorsus exterminavit, ut 4 nihil ejus remanserit, mere enim humanum et Divinum non simul esse possunt; inde non 5 amplius filius Mariae erat, sed Jehovah quoad utramque Essentiam.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts sunt enim duo quae constituunt rationale nempe bonum et verum, bonum significatur per ancillam, verum per filium.

2. The Manuscript inserts in.

3. The Manuscript has quae sunt rationalis prioris, omnia et singula.

4. The Manuscript inserts usque adeo.

5. The Manuscript has nec.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.