The Bible

 

Genesis 25:15

Study

       

15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3319

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3319. ‘Et dixit Esau ad Jacobum’: quod significet perceptionem Domini ex bono naturalis, constat ex significatione ‘dicere’ quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2862; ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit Dominus quoad bonum Naturalis, de qua n. 3300, 3302, et in mox sequentibus ubi de Edomo; et ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit verum Naturalis, de qua n. 3305, de quo perceptio.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1821

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1821. Vers. 9. Et dixit ad illum, Accipe tibi vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et pullum. ‘Dixit ad illum’ significat perceptionem: ‘accipe vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem’ significat illa quae repraesentativa sunt caelestium Ecclesiae, ‘vitula’ caelestium exteriorum, ‘capra’ caelestium interiorum, ‘aries’ caelestium spiritualium; quod ‘triennis’, erat quia involverent omnia Ecclesiae quoad tempora et status: ‘et turturem et pullum’ significat illa quae repraesentativa sunt spiritualium Ecclesiae, ‘turtur’ quae exteriora, ‘pullus’ quae interiora.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.