The Bible

 

Genesis 25:11

Study

       

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1258

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1258. Quod ‘ab illis dispersae sint gentes in terra’ significent quod inde omnes cultus Ecclesiae quoad bona aut mala, 1 quod haec significentur per ‘gentes’ constat a significatione ‘gentium: per gentem intellectae sunt, ut prius dictum, plures familiae simul; plures familiae quae unum agnoscebant patrem, faciebant unam gentem in Antiquissima et Antiqua Ecclesia; sed quod in interno sensu ‘gentes’ significent cultus Ecclesiae, et quidem quoad bona aut mala in cultu, ita se res habet: cum familiae et gentes spectantur ab angelis, nusquam habent ideam gentis sed modo ideam cultus apud eam; spectant enim omnes ex ipsa qualitate, seu ex eorum quali; qualitas seu quale hominis ex quo spectatur in caelo, est charitas et fides: hoc manifeste capi potest ab unoquovis, si attendat, cum aliquem hominem, aut aliquam familiam, aut aliquam gentem spectat; utplurimum cogitat quales sunt, quisque ab eo quod apud eum tunc regnat, idea qualitatis eorum ilico obvenit, et exinde apud se considerat eos; magis adhuc Dominus, et ab Ipso angeli, non spectare possunt hominem, familiam, et gentem, quam a quali eorum quoad charitatem et fidem, inde in sensu interno per ‘gentes’ nihil aliud significatur quam cultus Ecclesiae, et quidem quoad ejus quale, quod est bonum charitatis et verum fidei inde; quando vox gentium in Verbo occurrit, angeli nusquam manent in idea gentis, secundum sensum litterae historicum, sed in idea boni et veri apud gentem quae nominatur.

Footnotes:

1. Perhaps et has been omitted here.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Esaias 60:3

Study

       

3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.