The Bible

 

Genesis 25

Study

   

1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :

2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.

3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :

6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.

8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.

9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,

10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et

13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

14 Masma quoque, et Duma, et Massa,

15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.

17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.

18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.

19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :

20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.

22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.

23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.

25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3255

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3255. Quod ‘collectus ad populos suos’ significet quod haec de Abrahamo, constat a significatione ‘colligi ad populos suos’ quod sit non amplius de ipso; colligi enim ad populos suos, est abire ab illis inter quos prius fuit, et transire ad suos; ita hic non amplius repraesentare. Antiquis sollemne fuit dicere, cum aliquis moreretur, quod ‘colligeretur ad patres suos’, aut ‘ad populos suos’, et intellexerunt per id, quod actualiter venirent ad parentes suos, ad cognatos, et affines, in altera vita; ab antiquissimis, qui caelestes homines fuerunt, hoc habuerunt, illi enim cum vivebant in terra, etiam simul cum angelis fuerunt in caelo, ac ita noverunt quomodo se res haberet; nempe, quod omnes qui in eodem bono sunt, in altera vita conveniant et simul sint, et quoque omnes qui in eodem vero sunt; de illis dicebant quod ‘congregarentur ad suos patres’, de his autem quod ‘colligerentur ad suos populos’; ‘patres’ enim apud illos significabant bona, n. 2803 et ‘populi’ significabant vera, n. 1259, 1260; etiam illi qui fuerunt ab Antiquissima Ecclesia, quia in simili bono fuerunt, simul in caelo cohabitant, n. 1115; et quoque plures ex illis qui ab Antiqua Ecclesia, 1 et in simili vero, inter se, n. 1125, 1127:

[2] et praeterea homo dum in corpore vivit, semper quoad animam suam in aliqua societate spirituum est in altera vita, n. 1277, 2379, homo qui malus est, in societate spirituum infernalium, qui bonus, in societate angelorum, ita quisque in societate talium cum quibus quoad bonum et verum, vel quoad malum et falsum, convenit; in eandem hanc societatem venit homo cum moritur, n. 687; haec sunt quae apud antiquos significabantur per quod 2 congregarentur ad patres, aut colligerentur ad populos suos; 3 sicut hic dicitur de Abrahamo cum exspiravit, et in eodem hoc capite de Jishmaele, vers. 17, de Jishako, Gen. 35:29;

de Jacobo, Gen. 49:29, 33;

de Aharone, Num. 20:24, 26;

de Mose, Num. 27:13; 31:2; Deut. 32:50;

de generatione prima quae intrabat in terram Canaanem, Jud. 2:10. At in sensu interno Verbi, ubi agitur de vita alicujus, quod repraesentaverit, tunc per ‘colligi ad populos’ significatur quod non amplius de illo, ut supra dictum.

Footnotes:

1. The Manuscript has inter se, qui in simili vero

2. The Manuscript has colligerentur

3. The Manuscript has sicut etiam legitur de Jischmaele in hoc cap. vers. 17.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2803

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2803. Quod Divinum Verum sit ‘filius’, et Divinum Bonum sit ‘pater’, constare potest ex significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et ‘patris’ quod sit bonum: tum ex conceptione et nativitate veri quod sit ex bono; aliunde verum quam ex bono esse et existere nequit, ut pluries ostensum: hic quod ‘Filius’ sit Divinum Verum, et ‘Pater’ Divinum Bonum, est quia Unio Divinae Essentiae cum Humana, et Humanae cum Divina, est Conjugium Divinum Boni cum Vero, et Veri cum Bono, ex Quo conjugium caeleste; in Jehovah enim seu Domino nihil est nisi infinitum, et quia infinitum, non capi potest aliqua idea, modo quod sit Esse et Existere omnis boni et veri, seu ipsum Bonum et ipsum Verum; ipsum Bonum est Pater, et ipsum Verum est Filius; sed quia Conjugium Divinum est, ut dictum, Boni et Veri, et Veri et Boni, est Pater in Filio, et Filius in Patre, ut Ipse Dominus docet apud Johannem, Jesus dicit ad Philippum, Nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me?... credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me, 14:10, 11

et alibi apud eundem Evangelistam, Jesus dixit ad Judaeos, Si utique Mihi non creditis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me, et Ego in Patre, 10:36, 38: et alibi, Ego pro illis oro, ... omnia namque Mea Tua sunt, et Tua Mea, ... utque omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te, 17:9, 10, 21: et alibi, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso:... Pater glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te, 13:31, 32; 17:1;

[2] inde constare potest qualis est 1 unio Divini et Humani in Domino, quod nempe sit mutuo et vicissim seu reciproca, quae Unio est quae vocatur Conjugium Divinum, ex quo descendit conjugium caeleste, quod est ipsum regnum Domini in caelis, de quo ita apud Johannem, In illo die cognoscetis, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis, 14:20: et alibi, Pro his oro, ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint, Ego in illis et Tu in Me; ... ut amor, quo amasti Me, in illis sit, et Ego in illis,

17:21-23, 26;

[3] quod conjugium hoc caeleste sit boni et veri, ac veri et boni, videatur n. 2508, 2618, 2728, 2729 seq. ; et quia Divinum Bonum nusquam esse et existere potest absque Divino Vero, et Divinum Verum nusquam absque Divino Bono, sed unum in altero mutuo et vicissim, inde manifestum est quod Conjugium Divinum fuerit ab aeterno, hoc est, Filius in Patre, et Pater in Filio, ut Ipse Dominus docet apud Johannem, Nunc glorifica Me, Tu Pater, apud Te Ipsum, gloria, quam habui antequam mundus esset, apud Te, 17:5, 24;

[4] sed Divinum Humanum quod fuit natum ab aeterno, 2 nascebatur etiam in tempore, et quod natum in tempore, et 3 glorificatum, idem est; inde est quod toties Dominus dixerit quod iret ad Patrem Qui misit Ipsum, hoc est, quod ad Patrem rediret; et apud Johannem, In principio erat Verbum, (Verbum est ipsum Divinum Verum) et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est: ceterum Verbum caro factum, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate, 1:1-3, 14; videatur etiam Joh. 3:13; 6:62.

Footnotes:

1. The Manuscript has sit

2. The Manuscript inserts ut salvaretur genus humanum.

3. The Manuscript has cum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.