The Bible

 

Genesis 24:62

Study

       

62 Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis : habitabat enim in terra australi :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3096

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3096. ‘Et currebat adhuc ad puteum’: quod significet affectionem veri inferiorem, constat a significatione ‘putei’ quod sit verum, de qua n. 2702, sed verum quod inferius est; et quia de initiatione veri hic agitur, significatur affectio inferior veri, ut nunc supra n. 3094 dictum; quae differentia significationis fontis et ‘putei’ sit in sensu interno, videatur in loco citato, quod nempe ‘fons’ dicatur cum agitur de puriore et cum de superiore vero, ‘puteus’ autem cum de non ita puro et cum de inferiore vero, ut quoque in hoc capite, in quo nunc dicitur fons, nunc puteus; naturale verum est inferius verum, et affectio veri naturalis est affectio veri inferior; ex hac illustrantur proxime scientifica communia, quae illustratio quod penetret ulterius et afficiat penitius, videatur n. 3094.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.