The Bible

 

Genesis 24:54

Study

       

54 Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer : Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3077

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3077. ‘Et ecce Rebecca exit’: quod significet affectionem veri ex doctrinalibus, constat ex repraesentatione ‘Rebeccae’ quod sit verum Divinum conjungendum Divino Bono Rationalis, hic vero antequam desponsata, induit repraesentationem affectionis veri e doctrinalibus, nam inde verum; verum enim non est verum nisi vita ei; vita ei est affectio quae est amoris. Quod ‘Rebecca’ repraesentet verum Divinum conjungendum bono Divino Rationalis, constat ex singulis quae in hoc capite in sensu interno, tum ex eo quod ‘Jishak’ repraesentet Divinum Rationale Domini, n. 1893, 2066, 2083, 2630; ita ‘Rebecca’ quae Jishako facta uxor, repraesentat illud in Rationali quod conjunctum est sicut uxor marito, quod hoc sit Divinum Verum, constare potest; similiter enim Abraham 1 repraesentavit Ipsum Divinum Bonum, et ‘Sarah uxor ejus’ Ipsum Divinum Verum conjunctum Divino Bono, n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2904; ‘Jishak et Rebecca’ similiter, sed in Divino Humano Domini, Ipsius nempe Rationali:

[2] in genere per ‘maritum’ in Verbo significatur bonum, et per ‘uxorem ejus’ verum, n. 1468, 2517: est etiam essentia omnis conjugii, hoc est, amor conjugialis, ex conjugio Divino Boni et Veri ac Veri et Boni in Domino, n. 2508, 2618, 2728, 2729, 2803. Quod affectio veri sit ex doctrinalibus, est quia dicitur quod exiverit, nempe ex urbe, quod per ‘urbem’ significentur doctrinalia, videatur n. 402, x2449; vera etiam sunt ex doctrinalibus.

Footnotes:

1. The Manuscript has repraesentat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.