The Bible

 

Genesis 24:53

Study

       

53 Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebecca pro munere : fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3099

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3099. Vers. 21, 22. Et vir obstupescens illi continens se, ad sciendum an prosperavisset Jehovah viam suam, vel non. Et fuit, quando absolverunt cameli bibere, et accepit vir monile auri, dimidium sicli pondus ejus, et duas armillas super manus ejus, decem auri pondus carum. ‘Vir obstupescens illi continens se’ significat statum perceptionis quoad illa: ‘ad sciendum an prosperavisset Jehovah viam suam, vel non’ significat de Divino Vero, quodnam: ‘et fuit quando absolverunt cameli bibere’ significat agnitionem ex illustratione in scientificis communibus: ‘et accepit vir monile auri’ significat Divinum Bonum: ‘dimidium sicli pondus ejus’ significat quantum ad initiationem: ‘et duas armillas’ significat Divinum Verum: ‘super manus ejus’ significat potentiam affectionis veri: ‘decem auri pondus earum’ significat plenum ad initiationem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.