51
En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
51
En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
3190. ‘Et equitabant super camelis’: quod significet intellectuale elevatum super scientifica naturalia, constat a significatione ‘equitare’ quod sit elevari quoad intellectuale, de qua n. 2761, 2762; et a significatione ‘camelorum’ quod sint scientifica communia in naturali homine, de qua n. 3048, 3071, ita scientifica naturalia. Res ita se habet: cum verum e naturali 1 elevatur in rationale, tunc 2 aufertur e sphaera lucis mundanae in sphaeram lucis caelestis, ita quasi ab obscuro noctis in clarum diei; quae enim sunt lucis mundi, in qua sunt omnia naturalia, sunt respective sicut in nocte, at quae sunt lucis caeli, in qua sunt spiritualia, sunt respective sicut in die; quare cum verum e naturali elevatur versus rationale, homo elevatur simul in intelligentiam ac in sapientiam; omnis etiam intelligentia et sapientia apud hominem est inde: 3 tale significatur per quod intellectuale elevatum sit super scientifica naturalia.
Footnotes:
1. The Manuscript inserts homine.
2. The Manuscript places this after caelestis.
3. The Manuscript has this clause but deletes it.