51
En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
51
En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
3159. ‘Et spectabo ad dextram vel ad sinistram’: quod significet liberum reciprocum, constare potest absque explicatione. Res ita se habet: bonum a Domino per internum hominem continue influit in externum, ac in prima aetate in externo homine apparet sub specie affectionis veri; quantum homo spectat bonum caeleste et spirituale ut finem, tantum verum initiatur et conjungitur bono, seu quod idem, tantum affectio veri affectioni boni; quantum autem homo spectat bonum proprium, ita se et mundum, ut finem, tantum bonum caeleste et spirituale 1 recedit; hoc est liberum reciprocum quod significatur per ‘spectare ad dextram vel ad sinistram’.
Footnotes:
1. The Manuscript has recedit, hoc est, liberum