The Bible

 

Genesis 24:45

Study

       

45 Dumque hæc tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula : descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam : Da mihi paululum bibere.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3125

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3125. In illis quae praecedunt, actum est de exploratione veri quod conjungendum bono in rationali, quoad innocentiam, quoad charitatem, et quoad originem; nam quoniam Dominus Suum Rationale ex propria potentia Divinum fecit, sicut quoad bonum ita quoad verum, idcirco Ipse exploravit verum, quod conjunxit bono:

apud homines autem verum conjungitur bono nusquam ex propria, sed ex Domini potentia; quod evidens 1 potest esse ex eo quod omne bonum et verum influat a Domino, quodque omnis reformatio et regeneratio sit a Domino, et quod homo ne hilum sciat quomodo regeneratur; ‘hodie ne quidem’ quod regeneretur per 2 verum et bonum, minus quod bono initietur et conjungatur verum, et hoc fiat quasi exploratione, hoc est, exactissime: in his binis versibus actum est de perceptione, quale et unde esset verum, et simul de gaudio propter id; ideo in nunc sequentibus agitur de initiatione.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.