The Bible

 

Genesis 24:42

Study

       

42 Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi : Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3158

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3158. ‘Indicate mihi, et si non, indicate mihi’: quod significet deliberationis eorum statum liberum, patet ex sensu verborum. Ex omnibus quae praecedunt, constat quod quae in sensu litterae in hoc capite agunt de desponsatione et conjugio Rebeccae cum Jishako, in sensu interno agant de initiatione et conjunctione 1 boni et veri, est enim initiatio et conjunctio veri et boni spiritualis desponsatio et spirituale conjugium: utrobivis requiritur deliberationis status liber; quod in desponsatione et conjugio, notum est, at quod in initiatione et conjunctione boni et veri, non ita notum est, quia non ad naturalem hominem apparet et quia inter illa sunt quae fiunt absque quod homo reflectat, usque tamen unoquovis momento existit, cum homo reformatur et regeneratur, nempe quod in statu libero sit, cum verum conjungitur bono.

[2] Unusquisque scire potest, si modo expendat, quod nusquam aliquid sit hominis, ut ipsius, nisi sit ejus voluntatis; quod solum est intellectus, non fit hominis priusquam etiam fit ejus voluntatis, nam quae voluntatis sunt, constituunt hominis esse vitae, quae autem intellectus, constituunt ejus existere vitae inde; consensus ex solo intellectu non est consensus, sed omnis consensus est ex voluntate; quapropter nisi verum fidei quod est intellectus, recipiatur a bono amoris quod est voluntatis, nusquam est verum quod agnitum, ita non est fides; ut vero recipiatur a bono quod voluntatis, necessum est ut sit status liber; omne quod voluntatis est, hoc apparet liberum, ipse status voluntatis est libertas, nam quod volo, hoc eligo, hoc desidero, quia hoc amo et agnosco ut bonum; inde constare potest quod verum quod fidei, nusquam fiat hominis ut ipsius priusquam receptum est a voluntate, hoc est, initiatum et conjunctum bono ibi, et quod id non fieri possit nisi in statu libero.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.