The Bible

 

Genesis 24:39

Study

       

39 Ego vero respondi domino meo : Quid si noluerit venire mecum mulier ?

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3126

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3126. Vers. 28. Et cucurrit puella, et indicabat domui matris suae juxta verba illa. Et Rebeccae frater, et nomen ejus Laban, et currebat Laban ad virum foras ad fontem. Et fuit, ut videre monile et armillas super manibus sororis suae, et ut audire eum verba Rebeccae sororis suae, dicendo, Ita locutus ad me vir; et venit ad virum, et ecce stans apud camelos apud fontem. ‘Cucurrit puella’ significat animum affectionis illius: ‘et indicabat domui matris suae juxta verba illa’ significat ad bonum quodcumque naturale quo illustratio pervenire potuit: ‘et Rebeccae frater’ significat affectionem boni in naturali homine: ‘nomen ejus Laban’ significat quale affectionis illius: ‘et currebat Laban ad virum foras ad fontem’ significat animum ejus erga verum quod initiandum vero Divino: ‘et fuit, ut videre monile et armillas super manibus sororis suae’ significat cum apperciperet Divinum Bonum et Divinum Verum in potentia affectionis veri, quae est ‘soror’: ‘et ut audire eum verba Rebeccae sororis suae’ significat ejus inclinationem: ‘dicendo, Ita locutus ad me vir’ significat propensionem veri in naturali homine: ‘et venit ad virum’ significat quod se adjungeret: ‘et ecce stans apud camelos’ significat praesentiam in scientificis communibus:

‘apud fontem’ significat illorum illustrationem a vero Divino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.