The Bible

 

Genesis 24:29

Study

       

29 Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3079

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3079. ‘Et cadus ejus super humero ejus’: quod significet receptiones veri, et connisum, constat a significatione ‘cadi’ quod sit scientificum, ita receptaculum veri, de qua n. 3068; et a significatione ‘humeri’ quod sit omnis potentia, ita connisus, de qua n. 1085: quod ‘cadi’ seu hydriae, tum vasa in communi in sensu interno significent illa quae receptaculi loco sunt, ut sunt scientifica et cognitiones respective ad vera, ac ipsa vera respective ad bonum, constare potest a pluribus locis in Verbo; vasa templi et altaris nec aliud significarunt, et quia illa significabant, etiam sancta fuerunt; non aliunde fuit illis sanctum; inde erat, Cum Belshazzar cum magnatibus et uxoribus biberet vinum ex vasis auri et argenti, quae Nebuchadnezzar pater ejus e Templo Hierosolymae eduxerat, et laudarent deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni, lapidis, quod tunc scriptura in pariete palatii ejus apparuerit, Dan. 5:2 seq. ;

‘vasa auri et argenti’ pro cognitionibus boni et veri, quae profanatae, sunt enim ‘Chaldaei’ qui in cognitionibus, sed quae profanatae sunt per falsa quae inibi, n. 1368, sic ut cognitiones illis inserviant pro colendis diis auri et argenti, Belshazzar enim vocatur rex Chaldaeus, ibid. vers. 30.

[2] Quod ‘vasa’ significent spiritualium externa, etiam patet ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam,

Quemadmodum adducunt filii Israelis munus in vase mundo domum Jehovae, 1 66:20;

ubi de regno Domini; ‘munus in vase mundo’ est repraesentativum externi hominis respective ad internum; ‘qui munus adducit’ est internus, ‘vas mundum’ est externus concordans, ita quae in externo, quae sunt scientifica, cognitiones, doctrinalia:

apud Jeremiam,

Clamor Hierosolymae ascendit, et magnates miserunt minorennes ad aquas, venerunt 2 ad foveas, non invenerunt aquas, reversi sunt vasis eorum vacuis, pudefacti sunt, 14:2,

3; ‘vasa vacua’ pro cognitionibus in quibus non verum, et quoque vera in quibus non bonum:

apud eundem,

Comedit me, perturbavit me Nebuchadnezzar rex Babelis, constituat me vas vacuum, 51:34;

‘vas vacuum’ pro similibus; quod ‘Babel’ sit quae vastat, videatur n. 1327 f. :

apud Mosen,

Sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, ... defluent aquae e situlis, et semen ejus ad aquas multas, Num. 24:6, 7;

Bileami enuntiatum de Jacobo et Israele; ‘defluent aquae e situlis’ pro quod vera ex cognitionibus: in parabola de decem virginibus, Quarum quinque oleum in vasis suis cum lampadibus acceperunt; stultae vero non, Matth. 25:4;

per ‘virgines’ significantur affectiones; quod ‘prudentes acceperint oleum in vasis suis’ est quod bonum in veris, ita quod charitatem in fide; quod ‘oleum’ sit bonum, videatur n. 886, ‘lampades’ pro amore.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has super

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.