The Bible

 

Genesis 24:29

Study

       

29 Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3075

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3075. Vers. 15, 16. Et fuit, ille vix absolvit loqui, et ecce Rebecca exit, quae nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami, et cadus ejus super humero ejus. Et puella bona aspectu valde, virgo, et vir non cognoverat illam, et descendit ad fontem, et implevit cadum suum, et ascendit. ‘Et fuit, ille vix absolvit loqui’ significat voluntatis effectum: ‘et ecce Rebecca exit’ significat affectionem veri ex doctrinalibus: ‘quae nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami’ significat omnem originem illius affectionis: ‘et cadus ejus super humero ejus’ significat receptiones veri, et connisum: ‘et puella bona aspectu valde’ significat affectionis veri pulchritudinem: ‘virgo, et vir non cognoverat illam’ significat purum ab omni falso: ‘et descendit ad fontem’ significat verum Divinum: ‘et implevit cadum suum’ significat vasa receptionis: ‘et ascendit’ significat elevationem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.