The Bible

 

Genesis 24:27

Study

       

27 dicens : Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3203

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3203. ‘Et cecidit desuper camelo’: quod significet separationem ejus a scientificis in naturali homine, ad perceptionem boni rationalis, constat ex significatione ‘cadere’ quod sit separari; et a significatione ‘camelorum’ quod sint scientifica in naturali homine, de qua n. 3048, 3071; quod ad perceptionem boni rationalis quod per Jishakum repraesentatur, patet. Quid sit separari a naturali homine, supra n. 3161, 3175, 3182, 3188, 3190 dictum et ostensum est, nempe quod tunc affectio veri separetur inde, cum non amplius fit scientiae, sed vitae; cum enim fit vitae, per habitum 1 imbuit ita hominem, sicut indoles aut natura illum; et cum ita 2 induit, tunc sicut sponte effluit in actum, et hoc absque quod ex aliquo scientifico cogitet de illo; immo cum fit vitae, tunc imperare potest scientificis et inde innumerabilia depromere quae confirmant; ita se habet cum omni vero, quod in prima aetate est scientiae, at progrediente fit vitae: 3 se habet sicut apud infantes, cum discunt ambulare, discant loqui, discant cogitare, ac discunt ex intellectu videre, et ex judicio concludere, quae cum per habitum facta sunt voluntaria et sic spontanea, tunc evanescunt ex scientificis, 4 nam sponte effluunt;

[2] ita quoque se habet cum illis quae sunt cognitionum 5 boni et veri spiritualis apud homines qui a Domino regenerantur seu renascuntur; illi principio nec aliter sunt quam infantes, vera spiritualia illis primum sunt scientifica, doctrinalia enim cum addiscuntur et 6 memoriae inseruntur, non aliud sunt, sed illa a Domino successive inde evocantur, ac implantantur vitae, hoc est, bono, nam bonum est 7 vita; quo facto, fit quasi versura, nempe quod homo incohet ex bono, hoc est, ex vita agere, nec amplius, ut prius, ex scientia; ita qui e novo nascitur, similis in hoc est infanti, sed sunt vitae spiritualis quae imbuit, usque ut non ex doctrinali seu vero, sed ex charitate seu bono agat; cum hoc fit, tunc primum est in statu beato, et in sapientia. Ex his constare potest quid sit separari a scientificis in naturali homine, quod significatur per quod ‘Rebecca ceciderit desuper camelo’, et hoc antequam novit quod Jishakus esset: quae quod arcana involvant, quisque videre potest.

Footnotes:

1. The Manuscript has induit

2. imbuit, in the Second Latin Edition

3. The Manuscript has est

4. The Manuscript has ac

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript has memoria tenentur

7. The Manuscript has vitae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.