The Bible

 

Genesis 24:27

Study

       

27 dicens : Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3163

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3163. ‘Fuit, ut audivit servus Abrahami verba illorum, et incurvavit se ad terram Jehovae’: quod significet perceptionem gaudii in naturali homine, constat a significatione ‘audire verba’ quod sit percipere, a repraesentatione ‘servi Abrahami’ quod sit in genere naturalis homo quatenus inservit rationali, hic Divino, de qua n. 3019, 3020; et a significatione ‘incurvare se Jehovae’ quod sit gaudere, de qua n. 2927, 2950, 3118.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3019

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3019. ‘Dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae’: quod significet ordinationem et influxum Domini in Ipsius Naturale, quod est ‘servus senior domus’, constat a significatione ‘dicere’ hic quod sit mandare, quia ad servum; et quia 1 agitur de dispositione illorum quae in naturali homine a Divino, est ordinare et influere; omne enim quod agitur in naturali seu externo homine, ordinatur a rationali seu interno, et fit per influxum: quod ‘servus senior domus’ sit naturale seu naturalis homo, constare potest a significatione ‘servi’ quod sit illud quod inferius est, et servit superiori, seu quod idem, quod exterius est et servit interiori, videatur n. 2541, 2567; omnia quae sunt naturalis hominis, ut scientifica cujuscumque generis, non aliud sunt quam servitia; inserviunt enim rationali ut aeque cogitare et juste velle possit; quod ‘senior domus’ sit naturalis 2 homo, constare potest ab illis quae sequuntur.

Footnotes:

1. The Manuscript has fit

2. The Manuscript inserts seu externus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.