13
Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
13
Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
3189. ‘Et puellae ejus’: quod significet affectiones inservientes, constat ex significatione ‘puellae’, cum ita dicta Rebecca, quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067, 3110; at cum ita dicuntur quae Rebeccam sequebantur ut inservirent, significantur affectiones inservientes. Unaquaevis affectio apparet sicut aliquod simplex aut unum, at quod innumerabilia contineat, videatur n. 3078; omnia quae ibi, sunt affectiones, consociatae in forma incomprehensibili; sunt quoque sibi mutuo subordinatae, sunt enim quae ministrant, et quae famulantur; societates caeli in tali forma sunt, immo totum caelum, ordinatae a Domino secundum formam Divinam quae in Ipso; forma regni spiritualis Domini 1 existit secundum ordinationem affectionum in Divino Humano Ipsius, de qua ordinatione in hoc capite et in sequentibus in sensu interno agitur; sed paucissima sunt quae ad captum explicari possunt; sunt adaequata perceptioni angelorum.
Footnotes:
1. The Manuscript has exstitit